

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 9: Versus 31
Dicebant excessum.Moyses, id est legislator, et Elias prophetarum eximius apparent cum verbo, ut ostendant ipsum esse qui locutus est in lege et prophetis, et quem lex et prophetae promiserunt. Qui non in infimis, sed in monte visi sunt, quia soli mente excelsi majestatem Scripturae, quae in Domino impleta est, perspiciunt.